Io vivat



1.
Io vivat ! io vivat !
Nostrorum sanitas
Hoc est amoris poculum !
Doloris est antidotum !

2.
Io vivat ! io vivat !
Nostrorum sanitas
Dum nihil est in poculo,
Jam repleatur denuo !

3.
Io vivat ! io vivat !
Nostrorum sanitas
Nos jungit amicitia,
Et vinum praebet gaudia !

4.
Io vivat ! io vivat !
Nostrorum sanitas
Est vita nostra brevior,
Et mors amara longior.

5.
Io vivat ! io vivat !
Nostrorum sanitas
Osores nostri pereant !
Amici semper floreant !

6.
Io vivat ! io vivat !
Nostrorum sanitas
Jam tota Academia,
Nobiscum amet gaudia.